- CALYBA
- CALYBAGraece καλύβη, in poemate de Copa incerti auctoris.Sunt topia et calybae, cyathi, rosa, tibia, chordae,Et trichila, umbrosis frigida arundinibus:Non est sonus vel crepitus aereorum vasorum, baculô ferreô pulsatorum, quem vulgo in Gallia caribarium appellant, ut censet Vir doctus. Sed pergulam notat et attegiam, quales in meritoriis tabernis vulgo fieri solent, in quibus ganeones potatent. Copa enim, ut transeuntes alliciat, ad divertendum in suam tabernam, omnia tabernae hîc bona et delitias enumerans, sunt, inquit, in mea taberna topia, calybae, cyathi, rosae, tibiae, barbiti citharaeque et trichilae seu porticus virides, alique multa, quae ibidem commemorat bibentibus accommoda et iis, qui genio volunt indulgere. Et meminit huiusmodi καλυβῶν, quae in diversoriis hâc fini struebantur, Harmenopulus l. 2. tit. 6. περὶ καπηλείου. Μὴ ἐξεῖναι δὲ τῷ τὸν οἶκον ποιοῦντι εν ῃέου, καλύβαν ποιε̑ιν ἠ ςτιβάδας, δὲ ψιάθια πρὸς τὸ τοῖς πίνειν ἐθέλουσι διδόναι εν τῆ Π῾ώμη, ἢ τῆ ἀγορᾶ, ἀλλὰ μόνον´ ἔσω εν τῷ οἴκῳ την` τȏυ καπηλείου χρῆσιν ποιεῖν. At in Graeco Epigramm. ubi de Cybeles Sacerdotibus, καλύβη, thalamus est seu παςτὰς matris Deûm, circa quam saltabant huiusmodi mulieres ministrae et θαλαμηπόλοι Cybeles, cum tympanis et crotalis, caputque iacatbant bacchabundae. Certe Hesych. Καλύβη, ait, σκηνὴ, παςτὰς. Sic itaque Calybae oeci erant, in interiore, ac secretiore sacratioreque templorum parte, in quibus Deorum Dearumque et quidem harum potius simulacra et pulvinaria: unoquoque Deorum suam καλύβαν et in ea suum pulvinat et simulacrum, habente. Atque sic vox accipienda in Oraculo.Εἴπατε τῷ βασιλῆι, χαμαὶ πέσε δάδαλος αὐλα,Οὐκίτι φοῖβος ἔχει καλύβαν, οὐ μαντίδα δάφνην,Οὐ παγὰν λαλέουσαν, ἀπέφθιτο καὶ λάλον ὕδωρ,Dicite Imperatori (Regi) humi cecidit affabre facta aula,Non amplius Phoebus habet calybam, non vaticinatricem laurum,Non fontem loquentem, exaruit et loquax lympha:Quod Oribasio a Iuliano misso datum erat aliquando. Hinc Gallum, Matris Deûm Sacerdotem, idem Copae Auctor calybitam vocat, h. e. θαλαμηπόλον:Huc calybita veni, vester iam sudat asellus etc.Nam et pulvinaria et lectos suos in illis thalamis et calybis structos stratosque habuêre Veter. Numina, quorum cura hisce θαλαμηπόλοις, ceu cubiculariis eorum, incumbebat etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carinoc. 19. et infra voce Pastas, it. Thelamus. Ab ea vero voceloco in Graecia hodieque nomen esse, annotavit Iac. Sponius Itiner. Graeciae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.